TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sacramentum passionis et resurrectionis Christi quodnam sit. Mortis parens peccatum. Resurrectio autem Domini nostri Jesu Christi nova vita est credentium in Jesum, et hoc est sacramentum passionis et resurrectionis ejus, quod valde nosse et agere debetis. Non enim sine causa vita venit ad mortem. Non sine causa fons vitae unde bibitur ut vivatur, bibit hunc calicem qui ei non debebatur. Non enim Christo debebatur mori. Unde venerit mors, originem ipsius quaeramus. Pater mortis peccatum est. Si enim nunquam peccaretur, nemo moreretur. Legem Dei, hoc est, praeceptum Dei cum conditione homo primus accepit; ut si servaret, viveret; si corrumperet, moreretur. Non se se credendo moriturum, fecit unde moreretur; et invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde mortalis, inde labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam mors secunda, id est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic ergo traditioni mortis, his legibus inferni obstrictus nascitur omnis homo: sed praeter illum hominem, qui homo factus est, ne periret homo. Non enim legibus mortis venit obstrictus: ideo dicitur in Psalmo, Inter mortuos liber 3Psal. LXXXVII, 6 . Quem sine concupiscentia virgo concepit quem et virgo peperit, et virgo permansit. Qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam: communicans nobiscum poenam, non communicans culpam. Poena culpae mors: Dominus Jesus Christus mori venit, peccare non venit: communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Quam poenam solvit? Quae nobis debebatur post istam vitam. Ergo crucifixus est, ut in cruce ostenderet veteris hominis nostri occasum: et resurrexit, ut in sua vita ostenderet nostrae vitae novitatem. Sic enim doctrina docet apostolica: Traditus est, inquit, propter peccata nostra. et resurrexit propter justificationem nostram 4Rom. IV, 25 . Hujus rei signum circumcisio data erat Patribus, ut octavo die circumcideretur omnis masculus 5Gen. XVII, 12. Circumcisio fiebat in cultellis petrinis (Josue V, 2) : quia petra erat Christus 6I Cor. X, 4. In ista circumcisione significabatur exspoliatio carnalis vitae octavo die per Christi resurrectionem. Septimus enim dies hebdomadis sabbato completur. Sabbato Dominus jacuit in sepulcro, septima sabbati: resurrexit octava. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die resurgendo circumcidit nos. In ipsa spe vivimus.

Notes

  1. 3. Psal. LXXXVII, 6
  2. 4. Rom. IV, 25
  3. 5. Gen. XVII, 12
  4. 6. I Cor. X, 4