Deus linguae domitor. Ergo, Domine, refugium factus es nobis. Conferimus nos ad te, et bene nobis erit de te. Malum est enim nobis de nobis. Quia dimisimus te, dimisisti nos nobis. Inveniamur ergo in te, quia perieramus in nobis. Domine, refugium factus es nobis. Quid ergo, fratres mei, dubitare debemus, quia mansuetos nos faciet Dominus, si nos domandos ei praebeamus? Domuisti leonem, quem non fecisti; non domat te, qui fecit te? Unde enim bestias tam immanes domare potuisti? Numquid eis aequaris viribus corporis? Qua ergo virtute ingentes bestias domare potuisti? Ipsa jumenta quae dicuntur, bestiae sunt. Non enim indomita tolerantur. Sed quia non eas novit consuetudo, nisi in manibus hominum et sub frenis hominum et sub potestate hominum, putas eas mansuetas nasci potuisse? Certe feras immanes attende. Fremit leo, quis non timeat? Et tamen unde te intelligis fortiorem? Non corporis virtute, sed mentis ratione interiore. Fortior es leone, unde factus es ad imaginem Dei. Imago Dei domat feram; et non domat Deus imaginem suam?