TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Obtrectatorum calumniae sine rixa refellendae. Post sermonem meum locuturi sunt homines; sed et quodlibet homines loquantur, qualicumque aura flante, perducetur inde aliquid ad aures meas. Et si fuerit tale, ut sit iterum necesse nos purgare, respondebo detractoribus, respondebo maledicis, respondebo incredulis, non nobis credentibus praepositis suis, ut potero, respondebo quod Dominus dederit: interim modo non est necesse, quia nihil forte dicturi sunt. Qui nos amant, libere gaudebunt: qui nos oderunt, tacite dolebunt. Tamen si linguas exercuerint, audient, Deo propitio, vobiscum responsionem meam, non litem meam. Non enim homines nominaturus sum et dicturus, Ille hoc dixit, iste sic detraxit; cum fortasse etiam ad me falsa, quia et hoc potest fieri, perferantur. Verumtamen quaecumque perlata fuerint, si oportere videbitur, loquar inde Charitati vestrae. Ante oculos vestros volo sit vita nostra. Scio quia quaerentes licentiam male faciendi, quaerunt sibi exempla male viventium, et multos infamant, ut socios invenisse videantur. Ideo quod nostrum est, fecimus: plus quid faciamus, non habemus. Ante oculos vestros sumus. Nullius aliquid desideramus, nisi bona opera vestra.