Amandus Deus propter ipsum, et proximus propter Deum. Amemus, gratis amemus: Deum enim amamus, quo nihil melius invenimus. Ipsum amemus propter ipsum, et nos in ipso, tamen propter ipsum. Ille enim veraciter amat amicum, qui Deum amat in amico, aut quia est in illo, aut ut sit in illo. Haec est vera dilectio: propter aliud si nos diligimus, odimus potius quam diligimus. Qui enim amat iniquitatem: quid odit? forte vicinum suum, forte vicinam suam? Expavescat, odit animam suam 3Psal. X, 6 . Odium animae, amor nequitiae. Ergo contra odium nequitiae, amor animae. Qui diligitis Dominum, odio habete malum 4Psal. XCVI, 10 . Bonus est Deus, malum est quod amas, et te ipsum malum amas: quomodo amas Deum, cum adhuc amas quod odit Deus? Audisti enim quia Deus dilexit nos 5I Joan. IV, 10: et verum est, dilexit nos; et quales dilexerit, si attendamus, erubescimus. Sed ideo non erubescimus, quia diligendo tales, fecit esse non tales. Erubescimus recordatione praeteritorum, gaudemus spe futurorum. Quare enim jam erubescamus quod fuimus, et non potius confidamus quia spe salvi facti sumus? Denique audivimus, Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent 6Psal. XXXIII, 6 . Si recedat lumen, redis ad confusionem. Accedite ad eum, et illuminamini. Ergo ille lumen, nos sine illo tenebrae. Si recesseris a lumine, in tuis tenebris remanebis: si ergo accesseris, non de tuo lucebis, Fuistis enim aliquando tenebrae, ait Apostolus fidelibus ex infidelibus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 7Ephes. V, 8 . Si ergo lux in Domino, tenebrae sine Domino. Porro si lux in Domino, et tenebrae sine Domino; accedite ad eum, et illuminamini.