Quarta petitio. Quotidianus panis, victus, Eucharistia. Verbum Dei. Sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Potest simpliciter accipi orationem istam nos fundere pro victu quotidiano, ut abundet nobis; et si non abundat, non desit nobis. Quotidianum autem dixit, quamdiu hodie vocatur 6Hebr. III, 13. Quotidie vivimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur, quotidie esurimus. Det nobis panem quotidianum. Quare non dixit et tegumentum? Victus enim noster in cibo est et potu, tegumentum in vestitu et tecto. Nihil homo plus desideret. Quandoquidem dicit Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus 7I Tim. VI, 7 et 8 . Pereat avaritia, et dives est natura. Ergo si ad quotidianum victum pertinet, quia et hoc bene intelligitur, quod dicimus, Panem notrum quotidianum da nobis hodie; non miremur, si nominato pane et caetera necessaria intelligantur. Quomodo quando Joseph invitavit fratres suos: Homines illi, inquit, hodie mecum manducabunt panem 8Gen. XLIII, 16 . Quare panem solum manducari erant? Sed a solo pane intellecta sunt caetera. Sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. Sed quid ait Dominus Jesus? Quaerite primum regnum Dei et justitiam, et haec omnia apponentur vobis 9Matth. VI, 33 . Intelligitur etiam hoc valde bene, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Eucharistiam tuam, quotidianum cibum. Norunt enim fideles quid accipiant, et bonum est eis accipere panem quotidianum huic tempori necessarium. Pro se rogant, ut boni fiant, ut in bonitate et fide et vita bona perseverent. Hoc optant, hoc orant: quia si non perseveraverintin vita bona, separabuntur ab illo pane. Ergo, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quid est? Sic vivamus, ut ab altari tuo non separemur. Et verbum Dei quod quotidie vobis aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. Et quomodo illum panem ventres, sic istum esuriunt mentes. Et hunc ergo petimus simpliciter, et quidquid animae nostrae et carni nostrae in hac vita necessarium est, quotidiano pane concluditur.