TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dominicorum verborum sensus. Secundum hunc ergo intellectum, quo videmus mulierem tetigisse, quod est credidisse, secundum hoc dictum est ad Mariam, Noli me tangere; ascendam, et tange. Tunc enim tange, quando cognoveris, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 5Joan. I, 1 . Verbum quidem caro factum est, Verbum incontaminatum, immaculatum, immutabile manet, et integrum. Sed quia tu hominem solum vides, Verbum non vides; nolo credas in carnem, et relinquas Verbum. Totus Christus tibi appareat, quia aequalis est Patri in Verbo. Noli ergo, inquit, modo tangere: quia nondum vides qui sim. Ecclesia ergo, cujus figuram Maria gerebat, audiat quod audivit Maria. Tangamus omnes, si credamus. Jam ascendit ad Patrem, sedet ad dexteram Patris. Confitetur hoc hodie universa Ecclesia: Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Hoc audiunt qui baptizantur: hoc credunt antequam baptizentur. Quando ergo credunt, Maria tangit Christum. Intellectus obscurus, sed sanus: incredulis clausus, fide pulsanti est apertus. Ipse ergo Dominus Jesus Christus et ibi est, et nobiscum est; et cum Patre est, et in nobis est; et ab illo non recedit, et nos non deserit: et orare docet, ut magister; et cum Patre exaudit, ut Filius.

Notes

  1. 5. Joan. I, 1