TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Crucis latitudo, longitudo et altitudo. Ubi ergo est latitudo? Confer te ad vitam moresque sanctorum, qui dicunt, Absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Invenimus in moribus eorum latitudinem charitatis; unde illos admonet ipse Apostolus, dicens, Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus. Et quia ipse latus erat, qui eos ad latitudinem exhortabatur, audi quid dicat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est 2II Cor. VI, 11-14 . Latitudo ergo charitas est, quae sola bene operatur. Latitudo facit ut hilarem datorem diligat Deus 3Id. IX, 7. Si enim angustiam passus fuerit, tristis dabit: si tristis dabit, perit quod dabit. Opus est ergo latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quoniam ait Dominus. Ubi abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; da mihi et longitudinem. Quae est longitudo? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 4Matth. XXIV, 12, 13 . Haec est longitudo crucis, ubi totum corpus porrigitur: ubi quodam modo statur, quo stando perseveratur. Si ergo quaeris, qui in cruce gloriaris, habere crucis latitudinem; habeto bene operandi virtutem. Si vis habere crucis longitudinem; habeto perseverandi longanimitatem. Si autem vis habere crucis altitudinem; nosce quid audias, et ubi audias, Sursum cor. Quid est, Sursum cor? Ibi spera, ibi ama: inde pete virtutem, ibi exspecta mercedem. Nam si bene operaris, et hilariter tribuis, videris habere latitudinem. Si in iisdem bonis operibus usque in finem perseveraveris, videris habere longitudinem. Sed si omnia haec non propter supernam mercedem facis, altitudinem non habebis; et illa jam nec latitudo erit nec longitudo. Quid est enim habere altitudinem, nisi cogitare Deum, amare Deum; et gratis amare ipsum Deum adjutorem, ipsum spectatorem, ipsum coronatorem, ipsum praemii largitorem; postremo ipsum praemium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare? Si amas, gratis ama: si vere amas, ipse sit merces quem amas. An vero tibi chara sunt omnia, et vilis est ille qui condidit omnia?

Notes

  1. 2. II Cor. VI, 11-14
  2. 3. Id. IX, 7
  3. 4. Matth. XXIV, 12, 13