TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Locus ab Arianis calumniose usurpatus. Ecce primum ad hoc quod dictum est, oculos aperite: Ego, inquit, veni ut faciam opera ejus qui me misit. Jam hic existit Arianus, et dicit: Ecce videtis quia Christus non fecit opera sua, sed Patris qui eum misit. Nunquam hoc diceret, si videret, hoc est, si in ipso qui missus est, tanquam in Siloa, faciem lavaret. Quid ergo dicis? Ecce, inquit, ipse dixit. Quid dixit? Veni, ut faciam opera ejus qui me misit. Non ergo sua? Non. Et quid est quod ait ipse Siloa, ipse missus, ipse Filius, ipse Unicus quem tu quereris esse degenerem? Quid est quod ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt 1Id. XVI, 15 ? Tu dicis quia opera aliena faciebat; quia dixit, Faciam opera ejus qui me misit. Ego dico quia Pater res alienas habebat; secundum cor tuum loquor. Unde mihi vis praescribere quia dixit Christus, Veni, ut faciam opera ejus, quasi non mea, sed ejus qui misit me?

Notes

  1. 1. Id. XVI, 15