TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De Christo crucifixo non erubescendum. Minimus ergo iste quid dicit? Quod audivimus hodie: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 15Rom. X, 10 . Multi credunt corde, et erubescunt confiteri ore. Sciatis, fratres, prope jam neminem esse Paganorum, qui non apud se ipsum miretur, et sentiat impleri prophetias de Christo exaltato super coelos; quia vident super omnem terram gloriam ejus. Sed cum se invicem timent, sibimet invicem erubescunt, faciunt a se longe salutem: quia ore confessio fit ad salutem. Quid prodest corde credidisse ad justitiam, si os dubitat proferre quod corde conceptum est? Intus fidem Deus videt: sed parum est. Ne confitearis humilem, times superbos; et ei praeponis superbos, qui pro te displicuit superbis. Humilem times confiteri Filium Dei. Magnum Verbum Dei, virtutem Dei, sapientiam Dei non erubescis confiteri: natum, crucifixum, mortuum erubescis confiteri. Altus, excelsus et aequalis Patri, per quem facta sunt omnia, per quem factus es et tu, factus est quod tu; factus est propter te homo, propter te natus, propter te mortuus. Aegrote, quomodo sanaberis, qui de medicamento tuo erubescis? Elige tempus. Nunc est tempus: postea contemptus ille veniet admirandus, judicatus ille veniet judicaturus, occisus ille veniet excitaturus, exhonoratus ille veniet honoraturus. Modo, et postea: modo in fide res est, postea in manifestatione erit. Elige hoc tempore quam partem teneas in futuro. De Christi nomine erubescis? Ex eo quod erubescis modo hominibus, habes erubescere, cum venerit in gloria sua redditurus quod promisit bonis, quod minatus est malis. Ubi eris tu? Quid facies, si te attendat ille excelsus, et dicat tibi, Erubuisti de humilitate mea, non eris in claritate mea? Discedat ergo mala verecundia; accedat salubris impudentia, si impudentia dicenda est: sed tamen, fratres, extorsi mihi ut hoc dicerem, nec prorsus timerem.

Notes

  1. 15. Rom. X, 10