Scriptura sancta speculum. Jam de judicio priore Dominico disputavi 11Supra, Serm. 48, ut judicares te ipsum; et cum te invenires perversum, non tibi blandireris, sed corrigeres te, et fieres rectus, et tibi placeret Deus rectus. Nam rectus Deus perverso non placet. Vis ut tibi placeat rectus Deus? Esto rectus. Judica te ipsum, noli tibi placere. Quod tibi in te merito displicet, castiga, emenda, corrige. Scriptura sancta sit tibi tanquam speculum. Speculum hoc habet splendorem non mendacem, splendorem non adulantem, nullius personam amantem. Formosus es, formosum te ibi vides: foedus es, foedum te ibi vides. Sed cum foedus accesseris, et foedum te ibi videris, noli accusare speculum: ad te redi, non te fallit speculum, tu te noli fallere. Judica de te, contristare de tua foeditate; ut cum abieris et discesseris tristis, foedus, correctus possis redire formosus. Cum ergo judicaveris te ipsum sine adulatione, judica et proximum cum dilectione. Est enim quod judices, quod vides. Fieri enim potest ut aliquid mali videas, unde sordescas. Fieri potest ut malum suum ipse proximus tuus tibi confiteatur, et prodat amico quod texerat inimico. Quod videris, judica: quod non vides, Deo dimitte. Quando autem judicas, dilige hominem, oderis vitium. Noli propter hominem diligere vitium, nec propter vitium odisse hominem. Homo proximus tuus est: vitium inimicum proximo tuo. Tunc amas amicum, si oderis quod nocet amico. Si credis, facis; quia justus ex fide vivit.