TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Rursum ex Platonis verbis confutatur. Quid quod invenimus eumdem Platonem, magistrum istorum omnium, in libro quodam suo quem scripsit de constitutione mundi, inducere Deum fabricatorem deorum, facientem scilicet deos coelestes, stellas omnes, solem et lunam? Dicit ergo Deum opificem deorum coelestium: dicit ipsas stellas habere animas intellectuales, quae intelligunt Deum, et corpora visibilia quae cernuntur. Dico, ut intelligatis: Sol iste quem videtis, non videretur, nisi corpus esset: hoc verum est. Stella ulla vel luna non videretur, nisi corpus esset: verum dicit. Ideo dicit et Apostolus: Et corpora coelestia, et corpora terrestria. Et sequitur: Alia gloria coelestium, alia et terrestrium. Et rursus dicens de gloria coelestium corporum Apostolus adjunxit, et ait: Alia gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum 5I Cor. XV, 40-42 . Videtis quia promissa est sanctorum corporibus claritas, et diversa species claritatis, quia diversa sunt merita charitatis. Sed illi quid dicunt? Stellae istae quas videtis, corpora quidem sunt, sed habent suas animas intellectuales, et sunt dii. Interim de corporibus, quia corpora sunt, verum dicunt: sed utrum habeant animas suas, utquid discutio? Modo veniamus ad rem. Inducitur Deus a Platone ipso alloqui deos, quos fecit de corporali et de incorporali substantia, atque inter caetera dicere illis: « Quoniam estis orti, immortales esse et indissolubiles non potestis. » Jam ad istam vocem illi intremiscere poterant. Quare? Quia immortales esse cupiebant, et mori nolebant. Ergo ut eis auferret timorem, secutus adjunxit atque ait: « Non tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment, nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus colligati estis. » Ecce Deus dat securitatem diis a se factis: securitatem illis dat immortalitatis; securitatem illis dat, quod non relinquant globos corporum suorum. Certe corpus est omne fugiendum? Quantum existimo, responsum est illis, sicut intelligere potestis: sicut et nos loqui possumus, quantum hora sermonis permittit, quantum vestra capacitas sinit, responsum est eis. Jamvero quid et ipsi dicant de resurrectione corporum quasi acute, ut non eis, sicut arbitrantur, etiam nos respondere possimus, multum est ut hodie vobis dicam. Sed quia semel promisi vobis, per istos dies istam de resurrectione carnis quaestionem esse versandam, ad ea quae restant, adjuvante Domino, et aures et corda in crastinum praeparate.

Notes

  1. 5. I Cor. XV, 40-42