TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hic ergo ista laboriosa, vigilans, sollicita, severe castigans domum suam, surgens de noctibus, intuens lucernam ne exstinguatur, in tribulatione fortis, nondum receptis promissis pavens, brachia sua in fusum confirmans, non pigrum panem manducans: sed post labores istos quasi paupertatis et necessitatis saecularis, quid erit, quia in diebus novissimis laetata est? Quid erit, audire vultis? Audite propter quam spem ardeat lucerna nostra tota nocte, nunc audite. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Modo in paupertate vivimus, in paupertate vigilamus; et cum morimur, in paupertate dormimus: sed surgemus et ditabimur. Tunc ditabuntur filii ejus. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Compara nunc quaslibet divitias terrae hujus, obnoxias furibus et tineis. Quid te jactas? Quia infirmus es, ideo sunt tibi multa necessaria. Opus est multum vestiaris, quia frigus pati non potes: jumentis utaris, quia pedibus ambulare non potes. Ista fulcimenta sunt infirmitatis, non ornamenta potestatis. Quae illae divitiae sunt Angelorum? Unam vestem habent lucis: nunquam teritur, nunquam sordidatur. Illae sunt verae divitiae, ubi nulla erit inopia, nulla erit indigentia. Quid modo quaeris hoc, antequam surgas? Si filius es mulieris hujus, attende quando tibi divitiae promittantur. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Para te resurrectionis divitias accipere. Noli has amare, ut merearis ad illas venire. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt.