TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deus cordi lux et odor et cibus. Cibus mentis reficiens nec deficiens. Procul dubio singula, quae exhibentur diversis sensibus nostris, singulos sensus delectant. Neque enim vel sonus delectat aspectum, vel color auditum. Cordi autem nostro Dominus et lux est, et vox est, et odor est, et cibus est: et ideo omnia est, quia nihil horum est; et ideo nihil est horum, quia horum omnium creator est. Est lumen cordi nostro, cui dicimus: In lumine tuo videbimus lumen 1Psal. XXXV, 10 . Est sonus cordi nostro cui dicimus: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam 2Psal. L, 10 . Est odor cordi nostro, de quo dicitur: Christi bonus odor sumus 3II Cor. II, 15 . Si autem cibum quaeritis, quia jejunatis: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam 4Matth. V, 6 . De ipso autem Domino Jesu Christo dictum est quia factus est nobis justitia et sapientia 5I Cor. I, 30 . Ecce epulae praeparatae sunt: justitia Christus est, nusquam deest, non a coquis praeparatur nobis, nec de transmarinis partibus velut poma peregrina a negotiatoribus apportatur: cibus est quem sentit omnis qui sanas fauces habet, interioris hominis cibus est. Se ipsum commendans ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 6Joan. VI, 51 . Cibus est qui reficit, nec deficit: cibus est qui insumitur, et non consumitur: cibus est qui esurientes satiat, et integer manet. Cum hinc ad mensas vestras discesseritis, nihil tale manducabitis. Quia ergo ad istas epulas convenistis, bene comedite: sed cum abieritis, bene digerite. Bene enim manducat et male digerit, qui audit verbum Dei et non facit: non enim ducit utilem succum, sed crudum ructat indigestione fastidium.

Notes

  1. 1. Psal. XXXV, 10
  2. 2. Psal. L, 10
  3. 3. II Cor. II, 15
  4. 4. Matth. V, 6
  5. 5. I Cor. I, 30
  6. 6. Joan. VI, 51