Symbolum et Oratio christianis traditur. Beatus Apostolus tempora ista, quando futurum erat ut omnes gentes in Deum crederent, praenuntiata ostendens fuisse a Prophetis, hoc testimonium posuit quod scriptum est, Et erit: omnis homo qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 1Joel. II, 32 . Antea enim apud solos Israelitas invocabatur nomen Domini, qui fecit coelum et terram: caeterae gentes idola muta et surda invocabant, a quibus non audiebantur; aut daemones, a quibus malo suo audiebantur. At ubi venit plenitudo temporis, impletur quod praedictum est, Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Deinde quia invidebant ipsi Judaei Gentibus Evangelium, etiam illi qui crediderunt in Christum, et dicebant non debere annuntiari Evangelium Christi eis qui circumcisi non fuissent; quia contra istos posuit hoc testimonium apostolus Paulus, Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit: subjunxit statim ad illos convincendos, qui nolebant evangelizari Gentibus, et ait, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur 2Rom. X, 13-15 ? Quia ergo dixit, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt: ideo non accepistis prius Orationem, et postea symbolum; sed prius symbolum ubi sciretis quid crederetis, et postea Orationem, ubi nossetis quem invocaretis. Symbolum ergo pertinet ad fidem, Oratio ad precem: quia qui credit, ipse exauditur invocans.