Homines et filii hominum unde distincti. Quid ergo sequitur? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Ecce spero, ecce spes: sed quae videtur, non est spes 23Rom. VIII, 24. Futura ergo quae promittuntur, inebriabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Timeo ne forte quemadmodum paulo ante membra corporis quaerebat in Deo, sic in ejus ebrietate cogitet satietatem, non ineffabilium bonorum, sed crapulam carnalium conviviorum. Dicamus tamen, cogitet quod potest, si majora non potest, non recedat de sinu, tamen crescat. Sequamur, et qui possumus, quantum possumus, spiritualiter delectemur. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quo vino? quo musto? qua unda? quo melle? quo nectare? Quaeris quo? Quoniam apud te est fons vitae 24Psal. XXX V, 7-10 . Bibe, si potes, vitam. Conscientiam para, non gulam; mentem, non ventrem. Si audisti, si intellexisti; si dilexisti, quantum potuisti, jam inde bibisti .