Uxor, voluptas carnis. Tertius dixit, Uxorem duxi. Ista voluptas est carnis, quae multos impedit: utinam foris, et non intus. Sunt homines qui dicunt: Non est homini bene, nisi cui adsunt carnis deliciae. Ipsi sunt quos notat Apostolus, dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 7I Cor. XV, 32 . Quis huc inde surrexit? Quis nobis, quod ibi agitur, dixit? Hoc nobiscum tollimus, quod in hoc tempore bene est nobis. Qui hoc dicit, uxorem duxit, carnem amplexatur, carnis voluptatibus jucundatur, a coena excusatur: observet ne fame interiore moriatur. Attendite Joannem, sanctum apostolum et evangelistam: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. O qui ad coenam Domini venitis, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Non dixit, Nolite habere; sed, Nolite diligere. Habuisti, possedisti, dilexisti. Amor rerum terrenarum, viscum est spiritualium pennarum. Ecce concupisti, haesisti. Quis dabit tibi pennas sicut columbae? Quando volabis, ubi vere requiescas 8Psal. LIV, 7? quando hic, ubi male haesisti, perverse requiescere voluisti. Nolite diligere mundum, tuba divina est. Continuo hujus tubae verbis orbi terrarum et universo dicitur mundo, Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi 9I Joan. II, 15, 16 . Ab imo coepit, quo Evangelium terminavit. Inde ille coepit, ubi Evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, Uxorem duxi. Concupiscentia oculorum, Quinque juga boum emi. Ambitio saeculi, Villam emi.