Vincentius tormentis suis non tantum vastatus, quantum Dacianus. Clariorem nobis Martyrem tot tormenta faciebant. Multiplici enim vulnerum varietate confossus, non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. Putares quod eum duraret flamma, non ureret; et tanquam figuli fornax lutum molle suscipiens, duram redderet testam. Poterat Martyr noster dicere Daciano: Jam non urit ignis tuus carnem meam, quia exaruit velut testa virtus mea 4Psal. XXI, 16 . Et quoniam veraciter scriptum est, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis 5Eccli. XXVII, 6 ; probatus est atque decoctus illo igne Vincentius: arsit vero et crepuit Dacianus. Si enim non ardebat, unde clamabat? Quid enim erant verba irascentis, nisi fumus ardentis? Ergo Martyri nostro refrigerium in corde habenti, flammas extrinsecus admovebat: sed ipse facibus furoris accensus, tanquam clibanus intus ardebat, et habitatorem suum diabolum concremabat. Per furiosas enim Daciani voces, per truces oculos et minaces vultus et totius corporis motus ille habitator ejus interior monstrabatur; et per haec signa visibilia, tanquam per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas videbatur. Non tantum Martyrem cruciabant tormenta, quantum illum vastabat insania.