Idem tractatur argumentum. Ecce habes confessionem veram, confessionem plenam. Jungere enim debes utrumque, quod de se Christus, et quod de Christo Petrus. Quid de se Christus? Quem me dicunt homines esse Filium hominis? Quid de Christo Petrus? Tu es Christus Filius Dei vivi. Utrumque conjunge, et venit Christus in carne. Hoc de se Christus quod minus est, hoc de Christo Petrus quod majus est. Respondit de veritate humilitas, et de humilitate veritas: hoc est de veritate Dei humilitas, et de humilitate hominis veritas. Quem me dicunt homines esse, inquit, Filium hominis? Dico ego quod factus sum propter vos: dictu, Petre, quis est qui fecit vos. Qui ergo confitetur Jesum Christum in carne venisse, profecto confitetur Filium Dei in carne venisse. Dicat nunc Arianus, utrum confiteatur Christum in carne venisse. Si Filium Dei confitetur in carne venisse, Christum confitetur in carne venisse. Si Filium Dei negat Christum, nescit Christum: alium pro alio dicit, non ipsum dicit. Quid est enim Filius Dei? Quomodo quaerebamus, quid est Christus; et audiebamus, quod sit Filius Dei: quaeramus, quid est Filius Dei. Ecce Filius Dei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. In principio erat Verbum. Quid dicis, Ariane? In principio, sicut dicit Genesis, fecit Deus coelum et terram 2Gen. I, 1 ; tu autem dicis, In principio fecit Deus Verbum. Factum enim dicis Verbum, creaturam dicis Verbum. Tu ergo dicis, In principio fecit Deus Verbum: sed Evangelista dicit, In principio erat Verbum. Et ideo in principio fecit Deus coelum et terram, quia erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt 3Joan. I, 1-3 . Factum dicis. Si factum dicis, Filium negas.