Quaestio secunda, ex Evangelio. Alia quaestio a nobis dilata erat, quare Dominus in ipso sermone quem in monte habuit, dixit discipulis suis: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et paulo post in eo ipso sermone ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; et, Sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Fluctuat plerumque operator inter haec duo praecepta, et cui obtemperet nescit: quando utique Domino vult obtemperare, qui utrumque praecepit. Quomodo lucebunt opera nostra coram hominibus, ut videant bona facta nostra; et quomodo rursus erit eleemosyna nostra in abscondito? Si hoc observare voluero, in illud offendo: si illud observavero, hinc pecco. Ergo uterque Scripturae locus ita temperandus est, ut ostendantur divina praecepta adversa sibi esse non posse. Nam ista quae videtur pugna in verbis, pacem intellectoris inquirit. Habeat quisque cum Dei verbo in corde concordiam, et Scripturae nulla discordia est.