Qui bonum facit, quomodo ex potestate laudem meretur. Quid ergo, ait aliquis, sanctus Laurentius malum fecerat, ut a potestate occideretur? Quomodo in illo impletum est, Bonum fac, et habebis laudem ex illa, quando propter bonum tantos cruciatus meruit ex illa? Si non haberet laudem ex illa, hodie non honoraretur, non a nobis praedicaretur, non tanto praeconio laudaretur. Habet ergo laudem ex illa, etiam nolente illa. Non enim ait Apostolus, Bonum fac, et laudabit te potestas ipsa. Bonum enim fecerunt Apostoli omnes et martyres; et non eos laudaverunt, sed interfecerunt potius potestates. Ergo si diceret, Bonum fac, et laudabit te potestas, deciperet te. Modo autem temperavit verba, circumspexit, appendit, moderatus est, circumcidit. Discite quod audistis: Bonum fac, et habebis laudem ex illa; etiam ipsa laudante, si bona est. Si autem iniqua est, mortuus pro fide, pro justitia, pro veritate, habebis laudem ex illa; etiam saeviente illa. Ex illa enim habebis, non ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. Ergo bonum fac, et habebis, et securus eris.