Idem tractatur argumentum. Quomodo si aurum nobis omnibus esset necessarium, et ego ad aurum una vobiscum pervenire volens, et esset alicubi in agro vestro, in loco vestrae potestati subdito, et viderem vos quaerentes aurum, et dicerem vobis, Quid quaeritis? responderetis mihi, Aurum. Et ego vobis dicerem, Aurum quaeritis, et ego aurum quaero: quod quaeritis, et ego quaero; sed non ibi quaeritis ubi possimus invenire. Ergo audite me, ubi possimus invenire: vobis non tollo, locum vobis ostendo: imo sequamur omnes eum qui novit ubi sit quod quaerimus. Sic et nunc, quia desideratis vitam et dies bonos, non possumus vobis dicere, Nolite desiderare vitam et dies bonos: sed illud dicimus, Nolite hic quaerere in hoc saeculo vitam et dies bonos, ubi boni esse non possunt. Nonne vita ipsa morti similis est? Dies autem ipsi properantes transeunt; quia hodiernus dies hesternum exclusit: crastinus ideo nascitur, ut excludat hodiernum. Ipsi dies non stant: tu quare cum illis vis stare? Desiderium ergo vestrum, quo vultis vitam et dies bonos, non solum non reprimo, sed etiam vehementius accendo. Prorsus quaerite vitam, quaerite dies bonos: sed ubi possunt inveniri, ibi quaerantur.