TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Juratio a Deo adhibita. Invenimus autem in Scripturis sanctis Dominum jurasse, quando ei usque ad immolationem dilecti filii obedivit Abraham. Locutus est ei angelus de coelo dicens: Per memetipsum juro, dicit Dominus, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implebo semen tuum, sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes 4Gen. XXII, 16-18 . Quod videtis totum orbem terrarum Christianos implere, exhibet verax juratio Dei. Itemque in Psalmis de Domino Jesu Christo prophetatum est, Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5Psal. CIX, 4 . Qui noverunt Scripturas, sciunt quid protulerit Melchisedech sacerdos Dei excelsi, quando benedixit Abraham 6Gen. XIV, 18-20. Non oportet ut hoc memoremus, propter catechumenos. Fideles tamen agnoscunt, quemadmodum ante prophetatum sit, quod modo videmus impleri. Et unde hoc? Quia juravit Dominus. Et juravit Dominus, et non poenitebit eum: non quomodo Herodem poenituit quia juraverat.

Notes

  1. 4. Gen. XXII, 16-18
  2. 5. Psal. CIX, 4
  3. 6. Gen. XIV, 18-20