Correctio non procrastinanda. Vox corvina. Homines bona volunt habere omnia praeter vitam. Scio ego, et mecum omnis homo qui paulo attentius consideraverit, neminem Deum timentem sub verbis ejus non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet vivere. Ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, Cras, cras: et subito ostium clauditur. Remansit foris cum voce corvina, quia non habuit gemitum columbinum. Cras, cras; corvi vox. Geme ut columbus, et tunde pectus: sed plagas tibi dando in pectus, caesus correctus esto; ne non videaris conscientiam caedere, sed malam conscientiam pugnis pavimentare, solidiorem reddere, non correctiorem. Geme non inani gemitu. Forte enim dicis tibi: Promisit mihi Deus indulgentiam, quando me correxero; securus sum: lego divinam Scripturam, Iniquus in qua die conversus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit justitiam, omnes iniquitates ejus obliviscar 16Ezech. XVIII, 21 et 22 . Securus sum; quando me correxero, dat mihi Deus indulgentiam de malis meis. Et quid ego dicturus sum? Contra Deum reclamaturus? Dicturus sum Deo: Noli illi dare indulgentiam? Dicturus sum hoc scriptum non esse, hoc Deum non promisisse? Si ista dixero, omnia falsa dico. Bene dicis, verum dicis: indulgentiam correctioni tuae promisit Deus, negare non possum: sed dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia indulgentiam Deus promisit tibi; crastinum enim diem quis tibi promisit? Ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te correxeris; lege ibi mihi quantum victurus sis. Non lego, inquis. Nescis ergo quantum victurus sis. Esto correctus et semper paratus. Noli timere diem ultimum, tanquam furem qui te dormiente effodiat parietem: sed vigila, et corrige te hodie. Quid differs in crastinum? Longa vita erit. Ipsa longa, bona sit. Prandium bonum longum nemo differt, et vitam malam longam vis habere? Utique si longa erit, melius bona erit: si brevis erit, bene factum est, ut bona produceretur. Sic autem homines negligunt vitam suam, ut nolint habere malam, nisi ipsam. Villam emis, bonam quaeris; uxorem vis ducere, bonam eligis; filios tibi vis nasci, bonos optas; caligas locas, et non vis malas: et vitam amas malam! Quid te offendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis malus?