Dura jussa, sed magna promissa. Suscipis ex praecepto Domini tui orare pro maligno illo inimico tuo: quid facturus es? Dominus jussit: dura jussit, sed magna promisit. Quae dura jussit? Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vos. Dura sunt: sed propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 15Psal. XVI, 4 . Unde tibi viribus tuis custodire vias duras, nisi quia misericordia tua ante oculos meos est? Ecce dura jussit, amara jussit; vide quae promisit. Orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est 16Matth. V, 44, 45 . Si tibi diceret, Ora pro inimico tuo, ut sis filius patris tui, ne exhaeredet te pater carnalis, qui hoc tibi relicturus est, quod hinc non est ablaturus; timeres, et faceres: promittitur tibi pro his duris, ut sis filius Altissimi; cogita Patrem, et agnosce haereditatem. Dic ergo, incipe orare pro inimico tuo illo magno, qui tibi multa mala fecit, qui in te multa dura congessit: incipe pro illo orare, et vide cor tuum tecum litigare. Quod ergo vis, quod placet tibi, quod delectaris secundum interiorem hominem, quod obtemperas Domino tuo, et oras pro inimico tuo, aurum est: quod vero, cum orare coeperis, incipit tecum carnalis infirmitas litigare, ipsae sunt sordes, a quibus te Deus vult in fornace purgare.