TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Baptizatos exhortatur. Innocentia morum retinenda. Humilitas sectanda. Omnium quidem aures et mentes, quos cura nostra complectitur, solliciti pastoris sermo compellat: verumtamen ad vos proprie nunc dirigitur, quorum recens infantia spiritualis generationis Sacramentorum cunabulis insignitur. Vobis enim maxime per apostolum Petrum sic divinum blanditur eloquium: Deposita ergo, inquit, omni malitia et omni dolo et adulatione et invidia et detractione, tanquam modo nati infantes rationabile et innocens lac concupiscite; ut in illo crescatis in salutem, si gustastis quoniam dulcis est Dominus 1I Petr. II, 1-3 . Proinde quia gustastis, nos testes sumus: nos vobis hanc suavitatem nutricis officio ministravimus. Agite itaque admoniti sanctae instar infantiae, deponite malitiam, dolum, adulationem et invidiam et detractionem. Hanc innocentiam sic tenere debetis, ut eam crescendo non amittatis. Quid est malitia, nisi nocendi amor? Quid est dolus, nisi aliud agere et aliud simulare? Quid est adulatio, nisi fallaci laude seductio? Quid est invidia, nisi odium felicitatis alienae? Quid est detractio, nisi mordacior, quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno: invidentia et bono cruciatur alieno: dolus duplicat cor: adulatio duplicat linguam: detractio vulnerat famam. Hujus autem vestrae innocentia sanctitatis, quoniam filia est charitatis, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati 2I Cor. XIII, 6 . Simplex ut columba, et sic astuta ut serpens 3Matth. X, 16, non studio nocendi, sed nocentem cavendi.

Notes

  1. 1. I Petr. II, 1-3
  2. 2. I Cor. XIII, 6
  3. 3. Matth. X, 16