TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Onus avaritiae. Onus pigritiae. Quis nostrum brevi tempore potest multiplicitatem et varietatem harum disserere sarcinarum? Tamen inde pauca commemoremus, et de his caetera conjectemus. Vide hominem oneratum sarcina avaritiae, vide illum sub hac sarcina sudantem, anhelantem, sitientem, et laborando sarcinam addentem. Quid exspectas, o avare, amplectens onus tuum, et catenis cupiditatis alligans malam sarcinam sub humeros tuos? Quid exspectas? quid laboras? quid inhias? quid concupiscis? Nempe satiare avaritiam. O vota inania et facta nequissima! Exspectas ergo satiare avaritiam? Illa te potest premere, tu illam non potes satiare. An forte non est gravis? Usque adeo sub hac sarcina sensum etiam perdidisti? Non est gravis avaritia? Quare ergo te de somno excitat, quae te aliquando etiam dormire non sinit? Et fortasse habes cum illa alterum onus pigritiae, et ista duo nequissima onera secumque pugnantia premunt te, et dilaniant te. Non enim paria imperant, non enim similia jubent. Pigritia dicit, Dormi: avaritia dicit, Surge. Pigritia dicit, Noli pati frigidos dies: avaritia dicit, Tolera in mari etiam tempestates. Illa dicit, Quiesce; illa non sinit quiescere. Jubet, non solum, Procede; sed et, Naviga trans mare, quaere terras quas ignoras. Merces in Indiam deportandae sunt: non nosti linguam Indorum, sed intelligibilis videtur sermo avaritiae. Venies ignotus ad ignotum; das, accipis, emis, portas; periclitatus pervenisti, cum periculis redis, exclamas in mari exagitatus tempestate, Deus, libera me. Non audis respondentem, Quare? Misi te? Avaritia tibi jussit ut acquireres quod non habebas: ego tibi jussi ut sine labore ante ostium tuum pauperi dares quod habebas. Illa te ad Indos misit ad reportandum aurum: ego tibi ad ostium Christum posui, a quo emeres regnum coelorum. Laboras in jussione avaritiae, in jussione mea uon laboras. Ambo jussimus; non audisti me: cui obaudisti liberet te.