TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus quomodo homo de coelo coelestis. Si quis autem quaerit cur hominem secundum non in coelo dixerit, sed de coelo, cum et ipse Dominus de terra corpus acceperit, quia utique Maria ex Adam et Eva erat progenita; intelligat terrenum hominem secundum terrenam concupiscentiam dictum: et quoniam affectus ille terrenus est, quo per concubitum maris et feminae nascuntur homines, trahentes etiam ex parentibus originale peccatum; corpus autem Domini nullo tali affectu ex utero virginali creatum est, quamvis de terra Christus assumpserit carnem, quod intelligitur Spiritus sanctus significare, dicens, Veritas de terra orta est 27Psal. LXXXIV, 12 ; non tamen terrenus, sed coelestis homo, et de coelo dicitur. Si enim suis hoc fidelibus per gratiam praestitit, ut recte dicat Apostolus, Nostra enim conversatio in coelis est 28Philipp. III, 20 : quanto magis ipse coelestis homo, et de coelo dicendus est, in quo nullum unquam peccatum fuit? Propter peccatum enim dictum est homini, Terra es, et in terram ibis 29Gen. III, 19 . De coelo ergo coelestis homo ille rectissime dicitur, cujus conversatio de coelo nunquam recessit: quamvis Dei Filius etiam hominis filius factus de terra corpus assumpserit, id est, formam servi. Non enim ascendit, nisi qui descendit. Quia etsi caeteri, quibuscumque donaverit ascendunt, vel potius ejus gratia levantur in coelum, etiam sic ipse ascendit, quia corpus ejus fiunt; et secundum hoc unus ascendit: quoniam sacramentum magnum in Christo et Ecclesia exponit Apostolus, quo scriptum est, Et erunt duo in carnem unam 30Ephes. V, 31 . Unde etiam dicitur, Igitur non jam duo, sed una caro 31Matth. XIX, 6 . Quapropter nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo 32Joan. III, 13 . Propter hoc enim addidit, qui est in coelo, ne quisquam ejus conversationem de coelo recessisse arbitraretur, cum per terrenum corpus in terra hominibus appareret. Ergo sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est, interim fide, per quam etiam cum illo resurreximus: ut et sursum cor habeamus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; et ideo quae sursum sunt quaeramus, atque sapiamus, non quae super terram.

Notes

  1. 27. Psal. LXXXIV, 12
  2. 28. Philipp. III, 20
  3. 29. Gen. III, 19
  4. 30. Ephes. V, 31
  5. 31. Matth. XIX, 6
  6. 32. Joan. III, 13