TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Arianorum objectio. Sed respondet mihi et dicit haeresis Ariana. Quid mihi dicit? Attende quod dixisti. Quid dixi? Quia filius hominis comparandus est Filio Dei. Plane comparandus: sed non, ut putas, ad proprietatem; sed ad similitudinem. Tu autem quidvis hinc facere, dic. Non vides, dicit, quia major est pater qui genuit, et minor est filius qui generatus est? Quomodo ergo vos dicitis, dicite mihi: quomodo ergo vos dicitis quia aequales sunt Pater et Filius, Deus et Christus; cum videatis quia homo quando generat filium, minor est filius, et major est pater? Homo sapiens, in aeternitate tempora inquiris; ubi non sunt tempora, quaeris aetates, Quando major est pater, minor est filius, ambo temporales sunt: ille crescit, quia ille senescit. Nam per naturam homo pater, per naturam, ut dixi, non genuit minorem; sed per aetatem. Vis nosse quia per naturam non genuit minorem? Exspecta, crescat, et patri erit aequalis. Puer enim parvulus vel crescendo pervenit ad magnitudinem patris sui. Tu autem sic dicis minorem Dei Filium natum, ut nunquam crescat et ad sui Patris magnitudinem vel crescendo perveniat. Jam ergo filius hominis natus ex homine, meliore conditione natus est quam Filius Dei. Quomodo? Quia ipse crescit, et pervenit ad magnitudinem patris sui. Christus autem, sicut dicitis, ideo minor natus est, ut remaneat minor, et non sit exspectandus saltem aetatis accessus. Sic ergo dicis, quia est in natura diversitas. Sed quare hoc dicis, nisi quia non vis ejusdem substantiae credere Filium, cujus substantiae est Pater? Postremo prius confitere ipsius esse substantiae, et dic minorem. Attende hominem, homo est. Quae est substantia ejus? Homo est. Quid ille quem generat? Minor est, sed homo est. Aetas dispar est, aequalis natura est. Dic et tu: Quod est Pater, hoc est Filius, sed minor est Filius. Dic, fac gradum, dic ejusdem substantiae, sed minorem, et pervenis ad aequalem. Non enim parum accedis, non parum propinquas veritati, qua confitearis aequalem, si ejusdem substantiae confessus fueris et minorem. Sed non est ejusdem substantiae, hoc dicis. Ergo quia hoc dicis, Aurum est et argentum: tale est quod dicis, quale si homo generaret equum. Alterius enim substantiae est homo, alterius equus. Si ergo Filius alterius substantiae est quam Pater, monstrum generavit Pater. Quando enim creatura, id est, mulier parit quod non est homo, monstrum dicitur. Ut autem non sit monstrum, hoc est qui natus est, quod est ille qui genuit; id est, homo et homo, equus et equus, columba et columba, passer et passer.