TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pia opera ferventius exercenda per Quadragesimae tempus. Per alios ergo dies non graventur corda vestra in crapula et ebrietate 6Luc. XXI, 34: per hos autem etiam jejunate. Per alios dies, adulteria, fornicationes, omnesque illicitas corruptelas nolite contingere: per hos autem etiam a conjugibus abstinete. Quod vobis demitis jejunando, eleemosynis addite praerogando. Tempus quod reddendo conjugali debito occupabatur, supplicationibus impendatur. Corpus quod carnalibus affectibus solvebatur, puris precibus prosternatur. Manus quae amplexibus implicabantur, orationibus extendantur. Vos autem qui etiam per alios dies jejunatis, per hos augete quod facitis. Qui per alios dies perpetua continentia crucifigitis corpus, per hos Deo vestro crebrioribus et intentioribus inhaerete orationibus. Omnes unanimes, omnes fideles fideliter, omnes in hac peregrinatione unius patriae desiderio suspirantes, et amore ferventes. Donum Dei, quod ipse non habet, nullus in altero invideat, nullus irrideat. In spiritualibus bonis, tuum deputa, quod amas in fratre: suum deputet, quod amat in te. Nemo sub abstinentiae specie, mutare affectet potius, quam resecare delicias; ut pretiosos cibos quaerat, quia carne non vescitur, et inusitatos liquores, quia vinum non bibit: ne per occasionem quasi domandae carnis, magis agat negotium voluptatis. Alimenta quidem mundis munda sunt omnia: sed in nullo est munda luxuria.

Notes

  1. 6. Luc. XXI, 34