Membra alia ad usum, alia ad decorem. Erunt ergo ibi membra integra, etiam quae hic pudenda sunt, sed ibi pudenda non erunt. Non ibi erit sollicitum integritatis decus, ubi non erit libidinis dedecus. Ecce etiam hic, ubi omnium quodam modo nostrorum operum necessitas mater est; quae necessitas tunc non erit; tamen invenimus aliqua quae Deus posuit in corporibus ad nullos usus, sed ad solum decus.