Praesens vita spe futurae vitae contemnenda. Divitibus vita haec somnus. Loquar Charitati vestrae, fratres, quod pertineat ad contemptum praesentis saeculi, ad spem futuri saeculi. Si quaeris quid contemnas, omnis martyr vitam praesentem contempsit: si quid speres, resurrectionem dico, quia hodie Dominus resurrexit. O tu homo, si titubas in re, esto firmus in spe; si autem te opus turbat, erigat ipsa merces. Nos quoque admonet Apostolus, cum praecipit Timotheo dicens: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deum vivum, qui praestat nobis omnia. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam 1I Tim. VI, 17-19 . Et maxime hoc divites audire debent. Audite, divites, qui aurum et argentum habetis, et tamen cupiditate ardetis: quos quando pauperes intuentur, murmurant, gemunt, laudant et invident; aequari optant, et impares se dolent; et inter laudes divitum hoc plerumque dicunt, Soli isti sunt, ipsi soli vivunt. Pro his verbis, quibus homines tenues divitibus adulantur, cum dicunt, Isti soli vivunt; ne in superbiam erigamini, o vos divites: sed potius Apostolum audite, morbi curatorem, et non verbi adulatorem. Vita ista somnus vester est: divitiae istae velut in somnis fluunt. Paulus dicit, ut apprehendant vitam veram. Paulum audite, et superbire nolite. Audi et Psalmum, o tu dives pauperrime; quid habes, si Deum non habes? vel quid non habes, si Deum habes? De divitibus dicit Psalmus, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis 2Psal. LXXV, 6 . Aliquando et mendicus in terra jacens et frigore tremens, occupatus a somno thesauros somniat; gaudet, exsultat, superbit, et patrem suum pannosum videre indignatur. In somnis est quod vides, o tu mendice, qui dormis et gaudes. Tamen donec evigilet, dives est: cum dormierit, invenit quod certum doleat. Dives ergo moriens, similis est illi pauperi dormienti et thesauros somnianti. Nam ille dives, qui induebatur purpura et bysso, nec nominatus, nec nominandus, contemptor pauperis ante januam jacentis, epulabatur quotidie splendide; postea mortuus est, et sepultus: evigilavit, et se in flamma invenit 3Luc. XVI, 19-24. Dormivit somnum suum, et post somnum nihil invenit; quia nihil operatus est de manibus suis, id est, de divitiis suis.