Quomodo seminant omnes in lacrymis. Justus quisque hic abundantius plorat. Verumtamen, charissimi, ecce quomodo mihi videtur ad omnes pertinere quod dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, tollentes manipulos suos. Audite si, adjuvante Domino, explicare potuero, quemadmodum ad omnes pertineat, Euntes ibant et flebant. Ex quo nascimur, imus. Quis enim stat? Quis non ex quo viam intravit, cogitur ambulare? Infans natus est, crescendo ambulat: mors finis est. Inde jam veniendum est, sed cum exsultatione. Quis enim non hic plorat in via ista mala, quando ipse infans inde incipit? Utique infans quando nascitur, de angustiis uteri in hujus mundi latitudinem funditur, de tenebris procedit ad lucem: et tamen de tenebris veniens ad lucem, plorare potest, videre non potest. [Est enim vita ista, ut quando gaudetur hic, time ne fallat; quando hic ploratur, roga ut evadas: et transit tribulatio, et venit tribulatio.] Et rident homines, et plorant homines: et quod rident homines, plorandum est. Sed plorat alius damnum suum, plorat alius pressuram suam, quia in carcere est constitutus; plorat alius quod amiserit mortuum aliquem charissimorum suorum: ille hinc, iste hinc. Justus unde? Primo de his omnibus: justus enim plorat veraciter plorantes steriliter. Plorat plorantes, plorat ridentes: quia et qui plorant de rebus vanis, inaniter plorant; et qui rident de rebus vanis, malo suo rident. Ille ubique plorat, plus ergo ipse plorat.