Justificati utrum jam simus. Lucta hic in justificatis manens. Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid jam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim jam sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti sumus. Jam ergo et hoc habemus. Justificati, quid? Quid est, justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos? Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse, Justus sum, quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 5I Joan. I, 8 . Quid ergo? Nihil habemus de justitia? An habemus, sed non totum habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim aliquid habemus, et aliquid non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non habemus. Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, justificati sunt a peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta cum carne, restat lucta cum mundo, restat lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit, aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiae nihil habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiae nihil habemus, nec fidem habemus: si fidem non habemus, christiani non sumus. Si autem fidem habemus, jam aliquid habemus justitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum sit? Justus ex fide vivit 6Habac. II, 4; Rom. I, 17 : justus, inquam, ex fide vivit; quia credit quod non videt.