TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Victoria post resurrectionem. Cur differtur victoria. Etenim procul dubio, fratres mei, erit: credamus, speremus, amemus, erit aliquando victoria, in dedicatione domus, quae modo aedificatur post captivitatem. Novissima enim inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Praemeditamini verba triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua 12I Cor. XV, 26, 53, 54, 55 ? Triumphantium ista vox est, non pugnantium. Pugnantium autem vox est, Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde; et tu, Domine, usquequo 13Psal. VI, 3, 4 ? Vide laborantem in certamine. Et tu, Domine, usquequo? Quid est, Usquequo? Quousque probes quia ego subvenio. Si enim cito subvenirem, luctamen non sentires: si luctamen non sentires, tanquam de tuis viribus superbires; et per istam superbiam nunquam ad victoriam pervenires. Dictum est quidem, Adhuc te loquente dicam. Ecce adsum 14Isai. LVIII, 9 : sed Deus et cum differt adest, et quod differt adest, et differendo adest; ne praeproperam cum implet voluntatem, perfectam non impleat sanitatem.

Notes

  1. 12. I Cor. XV, 26, 53, 54, 55
  2. 13. Psal. VI, 3, 4
  3. 14. Isai. LVIII, 9