TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manichaeorum haeresis de veteris Legis auctore. Sed Legem, inquis, quis dedit? Quia sunt homines vani, et pejus impii, qui dicunt Legem ab alio datam, gratiam vero per Dominum nostrum Jesum Christum; quasi Legem malam, quasi Legem perversam, gratiam vero rectam: et volunt ita discernere duo Testamenta, ut Vetus Testamentum dicant esse a nescio quo principe tenebrarum; Novum autem Testamentum a Domino Deo Patre Domini nostri Jesu Christi. Ipsum Apostolum Paulum audi. Si propterea putas Legem datam ab alio, non a Deo, quia per illam factus es praevaricator; audi ipsum Apostolum Legis laudatorem. Itaque, inquit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum: adde, et justum; adhuc adde, et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum 11Rom. VII, 7, 12 et 13 . Erat enim peccatum, sed latebat peccatum. Quando latebat peccatum? Quando te adversarium nondum patiebatur. Coepisti conari, et apparuit qui tenebat. Quando sequebaris, catenam non sentiebas: quaesisti refugium, et apparuit vinculum; voluisti fugere, et coepisti trahi. Quia ergo coepisti trahi, subveniat tibi qui non est ligatus. Quis non est ligatus, nisi qui dixit, Si invenistis in me peccatum, dicite 12Joan. VIII, 46 ? Quis non est ligatus, nisi qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Quare me occidat, nihil inveniet: quia mors peccato juste debetur. Quare ergo moreris? Ut sciant, inquit, omnes quia voluntatem Patris mei facio 13Id. XIV, 30, 31 . Ipse solvit, qui ligatus non est: ipse a mortuis liberat, qui est in mortuis liber.

Notes

  1. 11. Rom. VII, 7, 12 et 13
  2. 12. Joan. VIII, 46
  3. 13. Id. XIV, 30, 31