TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistere, blasphemia est irremissibilis. In hac vero lectione secundum Matthaeum, multo manifestius aperuit Dominus quid hic vellet intelligi: id est, quod ipse dicat verbum contra Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, ubi in Spiritu sancto fit remissio peccatorum. Hunc enim Spiritum non habent, ut jam dictum est, qui etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab ejus congregatione sejuncti sunt. Nam ubi dixit de divisione satanae adversus satanam, et quod ipse in Spiritu sancto ejiceret daemones, utique in spiritu qui non est adversus se ipsum, sicut ille, divisus; ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra ejus ovile conventicula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi adversum se esse divisum, Qui non est mecum, inquit, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit: ut illos ostenderet ad se non pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere. Deinde subjunxit, Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur. Quid est hoc? Ideo sola Spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? Ideo utique. Qui enim non cum illo congregat, quomodolibet sub ejus nomine congreget, non habet Spiritum sanctum.