Januarius presbyter proprium contra monasterii legem retinuit. Testamentum fecit. Haereditatem ipsius pro Ecclesia suscipere non vult Augustinus. Lis inter Januarii filios de ejus haereditate. Venit ad nos etiam presbyter Januarius, qui videbatur sua honeste erogando quasi consumpsisse, sed non consumpsit. Remansit illi quaedam pecunia, id est, argentum, quod diceret esse filiae suae. Filia ipsius, Deo propitio, in monasterio feminarum, et bonae spei est. Gubernet illam Dominus, ut impleat quae de illa speramus, in illius misericordia, non in ejus meritis. Et quia infra annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat (quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen lubricum timebamus aetatis); factum est ut ipsum argentum quasi puellae servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime jam facere posset. Dum haec exspectantur, coepit ille morti propinquare: qui diu tanquam de suo, jurans quia ipsius erat, non filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter et socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens; testamentum fecit, haeredes instituit. O dolor illius societatis! o fructus natus, non de arbore quam plantavit Dominus? Sed Ecclesiam scripsit haeredem? Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum. Ego illum Deo quaerebam, societatem professus erat, hanc teneret, hanc exhiberet, nihil haberet, testamentum non faceret. Habebat aliquid? non se nostrum socium quasi Dei pauperem fingeret. Magnus inde mihi dolor est, fratres. Dico Charitati vestrae, propter hunc dolorem statui haereditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum ipsius sit quod reliquit, ipsi inde faciant quod voluerint. Videtur enim mihi quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet et quod doleo, ejus particeps ero. Hoc volui non latere Charitatem vestram. Filia ipsius in monasterio feminarum est: filius ipsius in monasterio virorum est. Ambos exhaeredavit: illam cum laude, istum cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi autem Ecclesiae ut non accipiant ipsas portiunculas, quae pertinent ad exhaeredatos, nisi cum ad legitimam aetatem pervenerint. Hoc eis reservat Ecclesia. Deinde litem dimisit inter filios suos, in qua laboro. Puella dicit: Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus. Puer dicit: Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit. Et ista contentio quale malum est? Sed si pueri isti servi Dei sunt, litem hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit juris, sicut Deus voluerit, cum paucis fratribus fidelibus honoratis, Deo propitio, de numero vestro, id est, de plebe ista. Audio inter illos causam; et sicut Dominus donaverit, finio.