A felicitate regni Dei procul suspiciones falsae, quae hic sunt origo malorum. Nemo fallit ibi, nemo fallitur: non est illic ut male suspiceris de fratre tuo. Pleraque enim mala generis humani non aliunde oriuntur, nisi de suspicionibus falsis. Credis de homine quod oderit te, qui forte amat te; et per pravam suspicionem fis inimicissimus amicissimo. Quid faciat, cui non credis, et cor suum tibi demonstrare non valet? Loquitur tibi dicens, Amo te. Sed quia posset tibi hoc dicere et mentiens (ea sunt enim verba mentientis, quae vera dicentis), non credendo adhuc odisti. Ideo securum te facere voluit ab eo peccato, qui tibi dixit, Diligite inimicos vestros 12Matth. V, 44 . Christiane, dilige et inimicos tuos, ne incautus oderis et amicos. Corda ergo nostra in hac vita videre non possumus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 13I Cor. IV, 5 .