TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dextera Dei aeterna felicitas. Non contemnamus solam carnem: quando jacuit, tunc nos emit. Quare nos emit? Quia non semper jacuit: Tertia enim die resurrexit a mortuis. Hoc sequitur in Symbolo. Cum confessi fuerimus ejus passionem, confitemur et resurrectionem. In passione quid egit? Docuit quid toleremus. In resurrectione quid egit? Ostendit quid speremus. Hic opus, ibi merces: opus in passione, merces in resurrectione. Nec, quia resurrexit a mortuis, hic remansit. Sed quid sequitur? Ascendit in coelum. Et modo ubi est? Sedet ad dexteram Patris. Intellige dexteram, ne quaeras ibi sinistram. Dextera Dei dicitur aeterna felicitas. Dextera Dei dicitur ineffabilis, inaestimabilis, incomprehensibilis beatitudo atque prosperitas. Haec est dextera Dei. Ibi sedet. Quid est, Ibi sedet? Ibi habitat. Sedes enim dicuntur, ubi quisque habitat. Num enim quando illum vidit Stephanus sanctus, mentiebatur qui dicebat, Sedet ad dexteram Patris? Quomodo enim dicit Stephanus: Ecce ego video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei 6Act. VII, 55 ? Quia ille vidit stantem, mentiebatur forte qui dicebat tunc, Sedet ad dexteram Patris? Sedet ergo, dictum est, manet, habitat. Quomodo? Quomodo tu. Quo statu? Quis dicet? Dicamus quod docuit, dicamus quod novimus.

Notes

  1. 6. Act. VII, 55