TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et credendo et bene vivendo confiteri debemus Christum in carne venisse. Sperate in Dominum, et verae fidei bona facta conjungite. Confitemini Christum in carne venisse, et credendo, et bene vivendo, et utrumque ab illo acceptum tenete, ab illo augendum et perficiendum sperate. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine 15Jerem. XVII, 5. Et bonum est homini ut qui gloriatur, in Domino glorietur 16I Cor. I, 31. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum Filium ejus. Amen.

Notes

  1. 15. Jerem. XVII, 5
  2. 16. I Cor. I, 31