TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaei ad Gentium salutem Scripturarum custodes. Nunc vero quod attinet ad manifestationem nati Christi, de cujus manifestationis die, quae graeco vocabulo Epiphania nominatur, qua manifestari coepit Gentibus cum eum Magi adoraverunt, quae restant pauca dicamus. Nam etiam atque etiam considerare delectat, quemadmodum Magis quaerentibus ubi Christus nasceretur, Judaei responderunt: In Bethlehem Judae; nec tamen ad eum venerunt ipsi, sed eis abscedentibus, Magos ad eum locum in quo infans erat, eadem stella perduxit; ut ostenderetur quod et civitatem poterat demonstrare, sed ad hoc se aliquantum subtraxerat, ut Judaei possent interrogari. Ad hoc sunt autem interrogati Judaei, ut demonstraretur eos non ad suam, sed ad Gentium salutem et agnitionem testimonia divina portare. Propter hoc enim illa gens regno suo pulsa est et dispersa per terras, ut ejus fidei cujus inimici sunt, ubique testes fieri cogerentur. Perdito quippe templo, sacrificio, sacerdotio, ipsoque regno, in paucis veteribus sacramentis nomen genusque custodiunt; ne permixti gentibus sine discretione dispereant, et testimonium veritatis amittant: velut Cain accipiente signum, ut eum nullus occidat, qui fratrem justum invidus et superbus occidit 9Gen. IV, 1-15. Hoc nimirum etiam in quinquagesimo octavo psalmo non incongruenter intelligi potest, ubi Christus ex persona sui corporis loquitur et dicit: Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae 10Psal. LVIII, 12 . In eis quippe inimicis fidei Christianae demonstratur Gentibus quomodo prophetatus est Christus: ne forte, cum vidissent tanta manifestatione impleri prophetias, putarent easdem Scripturas a Christianis esse confictas, cum de Christo praedicta recitarentur, quae completa cernuntur. Proferuntur ergo codices a Judaeis, atque ita Deus demonstrat nobis in inimicis nostris; quos ideo non occidit, hoc est, de terris non penitus perdidit, ne obliviscerentur legis ipsius: quam propterea legendo, et quaedam ejus quamvis carnaliter observando, meminerunt, ut sibi sumant judicium, nobis praebeant testimonium.

Notes

  1. 9. Gen. IV, 1-15
  2. 10. Psal. LVIII, 12