Spes discipulis morte Christi ablata. Istam spem, hoc donum, hanc promissionem, hanc tantam gratiam, quando mortuus est Christus, discipuli ejus de animo perdiderunt, et in ejus morte ab spe deciderunt. Ecce annuntiabatur illis resurrectio ejus, et videbantur illis verba nuntiantium quasi deliramentum. Quasi deliramentum facta erat veritas. Si quando praedicatur resurrectio in isto tempore, et videtur alicui esse deliramentum, nonne omnes dicunt habere illum grande tormentum? Nonne omnes detestantur, abhorrent, aversantur, aures claudunt, audire nolunt? Ecce quod erant discipuli, mortuo Christo: quod nos exhorremus, hoc erant illi. Hoc malum habebant arietes, quod horrent agni. Deinde isti duo quibus apparuit in via, et tenebantur oculi eorum, ne illum agnoscerent, ubi erat cor, indicant verba; et quid agatur in animo, vox testis est, sed nobis: nam illi etiam cor patebat. De illius morte loquebantur inter se. Adjunxit se illis ipse quasi tertius viator; et via in via coepit colloqui, commiscui sermonem. Quaerit quid inter se loquerentur, cum omnia sciret; ut eos ad confessionem tanquam nesciens provocaret. Et dicunt illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis quid actum sit in illa istis diebus, de Jesu Nazareno, qui fuit propheta magnus? Jam non Dominus, sed propheta. Hoc enim eum putabant fuisse, cum mortus esset. Adhuc honorabant quasi prophetam; nondum agnoscebant Dominum, non solum Prophetarum, sed etiam Angelorum. Quomodo, inquiunt, seniores nostri et principes sacerdotum tradiderunt eum in damnationem mortis. Et ecce jam tertius est dies ex quo ista gesta sunt. Nos autem sperabamus quia ipse erat redempturus Israel. Ipse est totus labor? Sperabatis, jam desperatis? Videtis quia perdiderant spem. Coepit ergo eis exponere Scripturas, ut illic magis agnoscerent Christum, ubi deseruerant Christum. Ideo enim desperaverant Christum, quia viderant mortuum. Ille vero aperuit eis Scripturas, ut agnoscerent quia si mortuus non fuisset, Christus esse non posset. Docuit de Moyse, docuit de subsequentibus Scripturis, docuit de Prophetis, quod illis dixerat, Quia oportebat Christum mori, et sic intrare in gloriam suam. Audiebant, gaudebant, suspirabant; et quomodo ipsi confessi sunt, ardebant: et praesentem lucem non agnoscebant.