TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christianis quae fugiendae avaritiae doctrina traditur. Quid autem interest inter philosophos, verbi gratia, accusantes avaritiam, et Apostolos eamdem ipsam accusantes? quid interest? Si advertamus, discimus aliquid, quod proprium non habet nisi schola Christi. Ecce quod modo commemoravi, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: habentes victum et tegumentum, his contenti simus, multi dixerunt. Etiam hoc, Radix omnium malorum avaritia, fuerunt qui dicerent. Illud quod sequitur, nemo dixit illorum: Tu autem, homo Dei, haec fuge; sectare vero justitiam, fidem, charitatem, cum his qui invocant nomen Domini de corde puro. Talia nullus dixit illorum. Longe est a crepantibus buccis soliditas pietatis. Quapropter, charissimi, quoniam sunt extra societatem nostram qui et avaritiam accusaverunt et contempserunt; ne nobis magni videantur aut hominibus Dei, propterea, Tu autem, homo Dei. Si ullo modo compararentur, primitus discernere et tenere debemus propter Deum nos facere quod facimus. Nam si veri Dei cultus afferatur, quilibet amator avaritiae reprobatur. Verumtamen incutere nobis debet majorem curam regula pietatis. Turpe est enim, et nimis pudendum et dolendum, si cultores idolorum inventi sunt avaritiae domitores, et cultor Dei unius ab avaritia subjugetur, et fiat avaritiae mancipium, cujus sanguis fit pretium. Addidit Apostolus, et dixit Timotheo: Testificor coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem (hoc ab illis quantum longe est, vide), ut serves mandatum irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Hujus familiae facti sumus, in hujus familiam adoptati sumus; hujus filii non nostris meritis, sed ipsius gratia sumus. Nimis grave est et nimis horribile, ut avaritia nos teneat in terris; cum illi dicamus, Pater noster, qui es in coelis 1Matth. VI, 9 , cujus desiderio vilescunt omnia; nec nata nobis sunt inter quae nati sumus, quia propter illum renati sumus. Sint haec ad necessitatis usum, non ad charitatis affectum: sint tanquam stabulum viatoris, non tanquam praedium possessoris. Refice, et transi. Iter agis, attende ad quem venisti; quia magnus est qui ad te venit. Discedendo de hac vita, locum facis venienti: stabuli est ista conditio: cedes, ut alius accedat. Sed si vis ad locum tutissimum pervenire, Deus a te non recedat, cui dicimus, Deduxisti me per semitas justitiae tuae, propter nomen tuum 2Psal. XXII, 3 : non propter meritum meum.

Notes

  1. 1. Matth. VI, 9
  2. 2. Psal. XXII, 3