Solutio difficultatis. Cur sola fornicatio dicitur peccatum in corpus proprium. Apparet igitur cuivis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio difficilis: quam Dominus piae intentioni nostrae, si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque revelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. Videtur enim beatus Apostolus, in quo loquebatur Christus, aut exaggerare voluisse fornicationis malum super caetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur; non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis, commisceri facit animum vis ingens libidinis cum ipso corpore, et unum cum ipso quodam modo agglutinari et devinctum esse; in tantum ut nihil aliud ipso momento et experimento hujus tam magni flagitii cogitare homini liceat, aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentem, quam captivam subdit ipsa submersio, et quodam modo absorptio libidinis et concupiscentiae carnalis; ut hoc esse videatur quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: quia tunc fit proprie et familiariter servum corporis cor hominis fornicantis, in tempore maxime ipsius nequissimae operationis: in tantum ut ipse Apostolus inculcatius volens commendare cavendum hominibus hoc malum, dixerit, Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? et exsecrans atque detestans responderit, Absit. An nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibuscumque facinoribus hominum? Liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus, et unum aliquid eorum operari, et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi: quod in fornicationis ipso opere atque tempore non licet animo, ad aliud aliquid cogitandum liberum esse. Sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut jam dici non possit ipse animus suus esse; sed simul totus homo dici possit quod caro sit, et spiritus vadens et non revertens 4Psal. LXXVII, 39. Sic ergo possumus intelligere, quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut videatur, ut dixi, Apostolus in tantum exaggerare voluisse fornicationis malum, ut in comparatione hujus fornicationis, caetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata; solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia majore libidinis ardore, quo superior nullus est, voluptas ipsius corporis tenet servum, efficitque captivum.