TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Centum quinquaginta tres pisces quid significent. Quare ergo centum quinquaginta tres? Numquid tot erunt sancti? Nam si computentur, non solum omnes fideles, qui in bona vita exierunt de corpore, sed soli martyres; unus dies passionis martyrum si computetur, millia hominum inveniuntur coronatorum. Ergo centum quinquaginta tres pisces, quid sibi volunt, sine dubio conquirendum est. Quid sibi volunt quinquaginta? In isto enim numero, id est, in quinquaginta mysterium est: quia ter multiplicati quinquaginta, fiunt centum quinquaginta. Nam ideo videtur additus ternarius numerus, ut admoneamur ex qua multiplicatione facti sint centum quinquaginta tres: ac si diceretur, Centum quinquaginta in tria divide. Nam si diceretur, Centum quinquaginta duo, ex illo numero qui supercrevit admoniti, divideremus in septuaginta quinque: quoniam septuaginta quinque bis ducti, faciunt centum quinquaginta. Divisionem quippe binariam binarius numerus additus indicaret. Si diceretur, Centum quinquaginta sex, in vigenos quinos partiri debuimus, ut fierent eorum sex partes. Nunc autem quia dictum est, Centum quinquaginta tres, in tres partes debemus dividere totum illum numerum, id est, centum quinquaginta. Hujus ergo numeri pars tertia, quinquaginta sunt. Itaque nostra tota consideratio in quinquagenario numero figenda est.