TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deus ad modum corporis in spatio non cogitandus. Aliquid adhuc volo dicere, ubi vere et acriorem intentionem vestram requiro, et devotionem apud Deum. Etenim locis corporalibus non tenentur nec occupantur nisi corpora. Ultra locos corporales est divinitas: nemo eam tanquam in spatio requirat. Ubique invisibilis et inseparabiliter adest: non in parte major, in parte minor; sed ubique tota, nusquam divisa. Quis videt hoc? quis capit hoc? Compescamus nos: meminerimus qui, unde loquamur. Illud et illud, quidquid est quod Deus est, pie credatur, sancte cogitetur; et quantum datur, quantum potest, ineffabiliter intelligatur. Quiescant verba, cesset lingua; cor excitetur, cor illuc levetur. Non enim est illud tale, quod in cor hominis ascendat, sed quo cor hominis ascendat. Attendamus creaturam: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur 20Rom. I, 20 : ne forte in his quae fecit Deus, in quibus habemus quamdam consuetudinis familiaritatem, inveniamus aliquam similitudinem, unde probemus esse aliqua tria, quae tria separabiliter proferantur, inseparabiliter operentur.

Notes

  1. 20. Rom. I, 20