Duo parentes ad vitam, et duo ad mortem. Quia duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva; parentes qui nos genuerunt ad vitam, Christus est et Ecclesia. Et pater meus qui me genuit ad mortem, Adam mihi fuit; et mater mea Eva mihi fuit. Nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem Dei; quia et istud munus non est alterius, sed Dei: et tamen, fratres, quomodo nati sumus? Certe ut moriamur. Praecessores genuerunt sibi successores: numquid genuerunt sibi cum quibus hic semper vivant? Sed tanquam decessuri, qui illis succederent, genuerunt sibi. Deus autem pater et mater Ecclesia, non ad hoc generant: generant autem ad vitam aeternam, quia et ipsi aeterni sunt. Et habemus haereditatem promissam a Christo vitam aeternam. Secundum quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 15Joan. I, 14, nutritus crevit, passus, mortuus et resuscitatus accepit haereditatem regnum coelorum. In ipso homine accepit resurrectionem et vitam aeternam, in ipso homine accepit: in Verbo autem non accepit; quia incommutabiliter manet ab aeterno in aeternum. Quia ergo accepit resurrectionem et vitam aeternam caro illa, quae resurrexit et vivificata ascendit in coelum, hoc nobis promissum est. Ipsam haereditatem exspectamus, vitam aeternam. Adhuc enim non totum corpus accepit; quia caput in coelo est, membra adhuc in terra sunt: nec caput solum accepturum est haereditatem, et corpus relinquetur: totus Christus accepturus est haereditatem; totus secundum hominem, id est caput et corpus. Membra ergo Christi sumus, speremus haereditatem: quia cum omnia ista transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non transibit, et hoc malum evasuri quod non transibit; aeterna sunt enim utraque. Non enim aliquid aeternum promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis. Quomodo vitam, beatitudinem, regnum, haereditatem sempiternam sine fine promisit sanctis; sic ignem aeternum minatus est impiis. Si quod promisit nondum amamus, saltem quod minatus est timeamus.