Mater commendata a moriente. Quod in cruce cognitam matrem dilecto discipulo commendavit 24Joan. XIX, 26, 27; congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur, ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea 25Id. II, 4 . Non enim de Maria sumpserat quod habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in cruce.