TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Omnis avaritia, ne peccetur, praecidenda. Ut autem iniquitates non faciatis, Cavete ab omni avaritia. Dico vobis latius, quid est ab omni avaritia. In libidine avarus est, cui uxor non sufficit sua. Et ipsa idololatria dicta est avaritia: quia et in ipsa divinitate avarus est, cui non sufficit Deus unus et verus. Quae sibi facit multos deos, nisi avara anima? Quae sibi facit martyres falsos, nisi avara anima Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, et jactas te. quia non quaeris aliena: vide quid mali facias non audiendo Christum dicentem, Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, non tollis aliena: de labore habes, de justitia habes: haeres relictus es, donavit tibi quem promeruisti: navigasti, periclitatus es, fraudem non fecisti, mendacium non jurasti, quod Deus voluit acquisisti: et servas cupide tanquam in bona conscientia, quia non habes de malo, et non quaeris aliena. Si non audieris illum qui dixit, Cavete ab omni avaritia, audi quanta mala facturus es propter tua. Ecce contigit, verbi gratia, ut fieres judex. Non corrumperis, quia non quaeris aliena: nemo tibi dat praemium, et dicit, Judica contra adversarium meum. Absit; homo qui non quaeris aliena, quando tibi hoc persuaderi potest? Vide quid mali facturus sis propter tua. Ille qui vult ut male judices, et pro ipso feras sententiam contra adversarium ipsius, forte potens homo est, et potest tibi calumniam facere, ut perdas tua. Attendis potentiam ipsius, cogitas illam, cogitas tua quae servas, quae amas: non quae possedisti, sed quibus male inhaesisti. Attendis viscum tuum, propter quod liberas virtutis non habes pennas: et dicis apud te ipsum, Offendo hominem istum, multum potest ad tempus; suggeret de me mala, et proscribor, et perdo quod habeo. Judicaturus es male, non cum quaeris aliena, sed cum servas tua.