Aegrotorum duo genera. Christus medicus omnes aegrotos invenit. Nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit flenti, plangit ridentem. Quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? Sic erant et Judaei. Ad aegrotos venit Christus, omnes aegrotos invenit. Nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. Omnes aegrotos invenit; apostolica sententia est: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 5Rom. III, 23 . Cum ergo omnes invenisset aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. Alii veniebant ad medicum, inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, convertebantur. Ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. Cum ergo susciperet eos, et adjungeret sibi sanandos, illi exsultaverunt. Aliud vero genus aegrotorum, qui jam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultaverunt illi, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis ejus: Ecce qualis est magister vester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat. Et ille qui noverat quid essent, et qui essent, respondit illis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores 6Matth. IX, 11-13 . Si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare veni? propter quos veni? Si omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? Ergo illud genus aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarentur, medico cohaerebant. Illi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. Ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? Ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. Quid miraris? Medicum occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanavit phreneticum.